Testament de Louis IX

La bibliothèque libre.


1242 (n. st.), avril ; Saint-Germain-en-Laye 


La reine de France, Marguerite de Provence, s’engage à respecter le testament dicté par son époux le roi Louis IX


Archives nationales, J 403, no 3 (AE II 239)

Margareta Dei gratia Francie regina, omnibus ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Notum facimus per presentes quod nos karissimo domino nostro Ludovico regi Francie illustri, spontanea voluntate, tactis sacrosanctibus euvangeliis, juravimus quod nos contra ordinationem vel testamentum quod ipse fecerit, sicut ipsius sigillo sigillatum apparebit, nunquam nec per nos nec per alium veniemus. In cujus rei testimonium presentibus nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Sanctum Germanum in Loya, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense aprili.